- VADENSIS Pagus
- VADENSIS Pagushodie le Valois, in Silvacensibus Capitulis Caroli Calvi memoratus, etat, ut est hodie, proximus pagis Suessionico et Urcensi, in Gallia. Hunc Hugo Magnus, frater Philippi Regis ductâ Adeliheidâ, filiâ Comitis Veromanduensis, dotis nomine, cum Comitatu Veromanduo accepti. Eius caput nunc Crespeium vel Crispiacum, Crespy en Valou vulgo, olim Vadum vulgo Ve, fuit: et hoc hodieque vicus est, inter Villare ad collum Retiae et Crespeium. Sic Vadum Magnum in pago Baiocassino Galli vocant le Grand Ve. Habet silvas magnas et multas, praecipue silvam Retiam Rets, quae est inter Firmitatem Milonis, et Villare ad collum Retiae, Partim est in Silvanectibus, ut Crispeium; partim in Suessionibus, ut Altolium Autevil, Prioratu seu Cellâ Cluniaco subiectâ nobile: haud ita pridem ex Comitatu Ducatus factus. Porta Valesia Ioh. Saresberio dicta, quae alias porta Veneris, vel Suessionica Durocotori Remorum ad Occasum Solis, occasionem nonnullis praebet suspicandi, Vadensem pagum, iam ante ann. 500. Valesium esse dictum, quod ut in urbem Suessionas, sic in pagum Valesium Suessionis proximum duceret. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.